

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 24
Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis.Aser beatus, Christus scilicet nostrae beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur:Credite in lucem, filii ut lucis sitis[Joan. 12.]. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judaea elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quiadigni essent pro nomine Jesu contumeliam pati.Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit,tingat in oleo pedem,etc.Et tingat in oleo pedem suum.Christus caput nostrum ascendens in coelum, apostolos, scilicet pedes suos mundum praedicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque praebuit calceamenti munimentum de quo subditur:Ferrum et aes cal.[GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5.]Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.